- GUTTUR
- GUTTURanimae canalis, Plin. Graece λάρυγξ, βρόγχος, et τραχεῖα αρτηρία, canna pulmonis et aspera arteria, ex Heb. Gap desc: Hebrew fortasse a sono glutientis. Plin. l. XI. c. 37. Homini tantum et vibus intumescit, aquarum quae potantur vitio, Praesertim auctore Vitruv. apud Aequicolas Italiae et Medullos Alpinos, vulgo Miollans et la Vallee de Tarentaise. Iuv. Sat. 13. l. 5. v. 108.Quis tumidum guttur, miratus in Alpibus?Non inest animalibus, quibus fauces non sunt, uti nec stomachus, nec colla, quemadmodum piscibus, in quibus ora ventribus iunguntur etc. Vide saepius laudatum Plin. et Alex. ab Alex. Genial. Dier. l. 2. c. 19. ubi quid in singulis hominum partibus religiosum et venerabile, erudite edisserit. Apud Rom. cum ad scalas Gemonias rei damnarentur, ad eas unco trahebantur, h. e. impacto gutturi unco protrahebantur in harenam, ubi postea pendentium frangebantur crura et subiecto igni torrebantur. Quo refer illud Iuv. Sat. 1. l. 1. v. 156.Qui stantes ardent qui fixo gutture fumant.Oliverius ad Val. Max. l. 6. c. 6. ex. 3. Vide quoque infra ubi de iugulo in verbo Fugulare. Pers. Sat. 1. v. 17.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.